# De cometis 36

Eberhard Schleusinger, De cometis, GVMMA DICTORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eberhard-schleusinger/de-cometis/36
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eberhard-schleusinger/de-cometis/36

Vno etiam die comete cauda uerti potest ad omnes dras poscois mundi. maxime cum polo artico uiciuus fuerit in regionibus septentrionalibus. eandem tamen partem firmamenti ipsa semper respiciente. & ubi tunc nunciarentur euentus significati per cometam Durabilitas uero & densitas comete constanciam & durabilitatem impetuum Siginficant. Sic & quantitas ipsius et uultitudo sue substancie & materierum sibi similium. fortitudinem & multitudinem & uehemenciam impetuum significant Opposita quoque dictorum. dictis contraria significant s De significatis specialibus singulam specien cometam iuxta seutenciam antiquor sapientum Nubes de natura ueneris. nocet regibus & potentibus hominibus & insurgunt homines in mundo qui uolunt mutare leges antiquas & res adducere nouas: & peyor significacio ipsius est ex parte caude Cornu de natura mercurii In parte qua apparuerit cauda eius significat mortem regum & guerras. Aurora seu matutia de natura martis cum apparuerit in oriente capite.

---

Eberhard Schleusinger, De cometis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_cometis.
