Latin
¶DE: OPINIONIBVS ALIQ
Eberhard Schleusinger, De cometis 41
Unproofread scanNot analysed yet
¶DE: OPINIONIBVS ALIQ VORVM, DE PRESENTI COMETA. Quidam presumpcionis filius in consulto sermone protacique oracione uolgari uerbotenus ornata preter phisicas &astrologicas tradiciones quas tamen similabat. terrenda populo pronunciauit sed quoniam sermones sui a tradicionibus antiquorum sapientum. similiter &a uia ueritatis omnino semoti Indignos memoria eos putati Dicebat quidam caudam comete moueri motu simili motui martis in epiciclo ex quo plura nitebatur concludere Sed quoniam ut posterius dicitur. ipsa minus mobilis erat capite comete ymo etiam semper uersus ectidentem mouebatur tam uero quam diurno motibus. uerum quidem ex circumuolucione eius promotum diurnum cauda ipsius quandoque respiciebat orientem sed nunquam mouebatur uersus orientem. Etiam uno die omnes differencias posicionis mundi respiciebat mars autem in suo epiciclo nequaquam ita faciebat Et forsan nullus planetan epiciclum habet. quod magis putandum opinior Dicebant &alii cometam a suo astro. sicut ferrum a magnete. trahi cui dissonant dicta partis prime de motu cometar. Et etiam quoniam motus tractus per lineam fit breuissimam Alio non existenti inpedimento entinue mobili ad trahens ap proximante.