# De cometis 42

Eberhard Schleusinger, De cometis, ¶DE: OPINIONIBVS ALIQ. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eberhard-schleusinger/de-cometis/42
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eberhard-schleusinger/de-cometis/42

Ipso quoque mobili existenti cum trahente fixum ad modum ligati detineretur. quoniam ibi finis est motus tractus. hec patent septimo phisicon ymo ad concauum orbis lune delatus fuisset hon contrarium experiencia lucidissime edocuit quoniam nulli. planetare conabatur ap, proximare ymo refugere uidebatur ab omnibus. discedendo ab ecliptica diuersitas eciam aspectus eius ad stellas sibi nicinas certificauit ipsum magis distare a concauo orbis lunè quam a terra in triplo fere Aliqui eciam nigram ipsum uocauerunt. saturno eius naturam ascribentes quod ex prima parte. & sermone sequenti argui potest. Quidam eciam propter uerbum centesimum ptolomei dicebat de proditore non considerans determinaconnem ptolomei dicentis tamen semper mouetur ab occidente uersus orientem cuius, contrarium experiencia docuit. quoniam ut uidebitur, cauda nunquam uersus orientem monebatur Aliqui eciam in conclusiomnibus plura subiunxerunt quod quamuis auterum dictis consonent. & uerbalis contencon forsan eos auertere non possit tamen moderanda erunt in hac arte.

---

Eberhard Schleusinger, De cometis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_cometis.
