# De cometis 59

Eberhard Schleusinger, De cometis, DE NOVIS: CONSVETVDI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eberhard-schleusinger/de-cometis/59
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eberhard-schleusinger/de-cometis/59

DE NOVIS: CONSVETVDI. NIBVS ET ORDINACIONI. BVS. Ordinacionum quoque determinaciones & quottidiane assuefactiones fient. que extranee & quaesi ab surde uidentur, legibus commendantibus abstinenciam nimiam. & aliaque phanus moralis defectus a medio uirtutis. si purum lumen naturale insequeretur. appellaret. Excessus .n. a medio uirtutis pocius erunt commendabiles quam defectus qui in aliquibus legibus ualde conmendantur ipsorum enim & aliorum quorumdam quibus aduersa fortuna minatur presumptuosa equitas aut similata diuinitas fundamentum fuit, quare multe obseruaciones. quibus saturnine proprietates commixte sunt. ut tristicia. planectus. meror solitudo. indecens abstinencia & nimia castigacon delitestent. & abolient ymo in temperis successu propter eon egressum a temperancia & à medio aliarum uirtutum moralium detestabuntur & orientur consuetudines & obseruaciones, que tunc magis uirtutis medio apropinquare uidebuntur. ex instinctu quedam & non ex disciplina Et in terris & opidis subiectis libre & maxime quibus prefuerit iupiter uel uenus Hec significata contingent. & surgent ibi nouitates, cum quedam decencia & pulchritudire. Et quęcunque dicta sunt de dominiis, circa potentes intelligi eciam debent de statu & officio & artificio circa populares.

---

Eberhard Schleusinger, De cometis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_cometis.
