# De cometis 7

Eberhard Schleusinger, De cometis, APROHEMIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eberhard-schleusinger/de-cometis/7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eberhard-schleusinger/de-cometis/7

summi creatoris, prouidencis genesis primo. Germinet terra herbam uirentem & facientem semen. Ita ut granum unum centuplum producat luce octauo. Et ex nucleo mimo i millesies millecuplo maior arbor gignitur. In hiis quoque infinitorum succedencium spirituum gignitiuoru quemadmodum & in spermatibus animalium nemo sane mentis uirtutes contineri dubitet. Orscunt & gemme. uirtute astorum agentium in terram partes eius alterando. soluendo. segregando. & purificando. suis uirtutibus preparant: spiritum vi seminali similem in mittendo. unde coagulantur & inde figuntur sitque figendis uirtus & natura imbibitur & connasciturque maxima apparuit apud philosophos: & adhuc appareret. constellacionibus suis debite ad aptatis, ut uirtus topasii descendit ab elfeta. Saphiri ad albauoth ut hermes tradit in suo de quindecim lapidibus. Sic & metallorum mineris a formis celestibus uirtutes presstantur operacionibus naturalibus multis sibi inuicem succedentibus ad quare instat philosophi alchimiam ordinauerunt. in operaconnibus snis naturam possetenus in mittando qui corpora primum calcinant. de inde soluunt. elementa segregant.

---

Eberhard Schleusinger, De cometis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_cometis.
