Latin
AVLICVS.
Eberhard von Weyhe, Aulicus Politicus 1-2
Unproofread scanNot analysed yet
Stultos itaque inepte Syluius censet, qui aularum molestias amant, sequuntur, et priuato vitae generi praeferunt: cum tamen ille per aulicos gradus ad Pontificatum ascenderit: Et sanctissimi licite in aulis vixerunt, Iosephus, Moyses, Dauid, Abdias, Nehemias, Daniel, et Iohannes Baptista, quique Ecclesiae, et piis multum profuerunt: Veruntamen miserum exitum plerique habuerunt, tamen gloriosum. Verum postquam sit -Aula locus fortunae suos vbi lubrica ludos Ludit, et eludit, nunc hos, nunc deiicit illos. -Sit inquam Aula. Curarum pelagus, vaga spes, via plena pericli Splendida damna, quies irrequieta dolor: Fac prudenter agas, nam quae tibi vita putatur Haec tibi mors subitis casibus esse potest. -Ergo -