# Aulicus Politicus 1-2

Eberhard von Weyhe, Aulicus Politicus, AVLICVS.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eberhard-von-weyhe/aulicus-politicus/1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eberhard-von-weyhe/aulicus-politicus/1-2

Stultos itaque inepte Syluius censet, qui aularum molestias amant, sequuntur, et priuato vitae generi praeferunt: cum tamen ille per aulicos gradus ad Pontificatum ascenderit: Et sanctissimi licite in aulis vixerunt, Iosephus, Moyses, Dauid, Abdias, Nehemias, Daniel, et Iohannes Baptista, quique Ecclesiae, et piis multum profuerunt: Veruntamen miserum exitum plerique habuerunt, tamen gloriosum. Verum postquam sit - Aula locus fortunae suos vbi lubrica ludos Ludit, et eludit, nunc hos, nunc deiicit illos. - Sit inquam Aula. Curarum pelagus, vaga spes, via plena pericli Splendida damna, quies irrequieta dolor: Fac prudenter agas, nam quae tibi vita putatur Haec tibi mors subitis casibus esse potest. - Ergo -

---

Eberhard von Weyhe, Aulicus Politicus. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/Weyhe_aulicus.xml.
