Latin
AVLICVS.
Eberhard von Weyhe, Aulicus Politicus 1-33
Unproofread scanNot analysed yet
Aulicus qui sapit semper futuris et periculosis tuta et praesentia dummodo honeste fieri potest, anteponat. Qui enim suis cupiditatibus terminum non statuunt, et futura praesentibus praeferunt, pluribus dignitatibus inhiantes, parum plerumque proficiunt et soepius repulsam damnosam patiuntur. Aulici rudes, et stolide feroces etsi digni vituperio: attamen nullo flagitio contaminati, excusatione et venia sunt prosequendi: Sic viue tibi, sic alii, vt dicere possis, Te pacem homini, te vitio indicere bellum. Aulici quamuis morum et affectuum indicia premant et occultent, erumpunt tamen tandem et se produnt. Magni aulici secessus soepe instituunt, quo intentius iram, simulationem et secretos animi motus exerceant, et meditentur et in altitudinem se condant: occasione postea oblata promunt, quae in illa solitudine concoxerunt, quod omnibus Politicis et militibus commune est, nec semper bene succedit. Ducam eam, inquit Ozea, in solitudinem et loquar ad cor eius. Nihil miserius excogitari fere potest, quam aulicos stultae foeminae seruire. Fugiant itaque aulici foeminarum imperium, imprimis imprudentum. Foeminea consilia etiam Iupiter odit, Homer. Odyss. 11. Nam difficilis res est, Aristophane authore, esse seruum insipientis heri: …:et Magistrum inepti auditoris. Aulicus quicunque magnum aliquod facinus aggreditur, antequam illud diuulgetur omnia ad id necessaria praeparata habeat, vt supra. Res maximae et ingentes ab eo sustineri non possunt, cui tacere graue est: Si tacueris, inuenies gratiam in conspectu Domini: maiori diligentia sunt tuenda consiliorum et verborum arcana, quam pecuniarum: