Latin
AVLICVS.
Eberhard von Weyhe, Aulicus Politicus 1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Sic. Fert placide casus nec ab ordine cedit honestas, Modo sis talis, qualem Dauid Ps. 101. graphice depingit. Et in aula probentur spiritus an ex Deo sint. Regulariter enim qui causae publicae, ac saluti fauent laudandi; qui priuatum commodum spectant, expellendi: talis sit vt Princeps, et subditi dicant: nunc cognoui quod timeas Dominunt. In aulis multa, imo infinita mala inde oriuntur, quod sint similiores Oligarchiae, quondam aliquanto similiores Aristocratiae erant: ex eo ridentur, et exploduntur Saniorum opiniones, cum tamen neque Alexandrium neque Achilleum in ijs sit qui bonorum consilia derident, et primas tenete conantur, plerumque inepti, et impii: ne tamen cum canibus in sacro pugnes: sint Platones, sint Salomones.