Latin
AVLICVS., CXII.
Eberhard von Weyhe, Aulicus Politicus 1.111
Unproofread scanNot analysed yet
Aulicus, cautus sit, ne Princeps animaduertat, quod velit Principe, prudentior haberi et esse. Princeps enim licet amet homines, qui sint negotiis pares, tamen exemplo Saulis non fert libenter, qui se ipso doctrinâ et experientiâ in rebus ciuilibus praestantiores censentur: corrigunt enim saepe non intellecta Dauidem a Saule remotum. Daedalum ob sapientiam a Minoe captum, Palamedem propter sapientiam, Vlissem inuidia periisse, scribit Xenophon. Beati itaque rudes: quoniam Asini Domini vocabuntur et possidebunt terram.