Latin
AVLICVS., CXXV.
Eberhard von Weyhe, Aulicus Politicus 1.124
Unproofread scanNot analysed yet
Omnes Aulici Consiliarii, qui magnarum rerum consilia suscipiunt, cogitare debent sedulo, an quod aggrediuntur, Reipub. vtile, Deo gratum, gloriosum Gentibus, et promptum effectu, vel certe non arduum sit: Male itaque egerunt ij et minus prudenter, qui fuerunt authores Impp: vt efficerent, vt a Danubio in Rhenum nauigaretur. Sic Neroni ac adulatoribus consilium de perfodiendo Isthmo Corinthiaco. non successit, sanguinem enim e terra erupisse, lamenta audita, auditos rugitus, et spectra multa apparuisse Dio scribit. Idem de similibus, vt in Regnis, et Regionibus vicinorum occupandis, iudicium esto: Feliciter tamen in Flandria, et Brabantia simile successit, in Danubio infeliciter et Rheno.