# Aulicus Politicus 1.15

Eberhard von Weyhe, Aulicus Politicus, AVLICVS., XV.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eberhard-von-weyhe/aulicus-politicus/1.15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eberhard-von-weyhe/aulicus-politicus/1.15

Licet Basilius Magnus, Petrarcha, Antonius de Gueuara, Cornelius Agrippa, Seresbariensis, AEneas Syluius, Huttenus, Erasmus, Simon Majolus, multique alii vitam priuatam, et solitariam suauiter, et erudite commendent: Et Thuanus multos Imperatores Diocletianum, Theodosium, Anastasium, Lotarium, Catolum V. enumeret, vitam priuatam imperio relicto, eligentes: toto tamen coelo aberrat, qui vitam priuatam solam per se beatam esse existimat: nullum enim est tam insulsum, et impium factum, quod authore careat inter priuatos: et priuati ruptis legum formulis, ruptis veritatis, et honestatis repagulis, partim inscitia, partim improbitate, quicquid volunt, agunt: et inter priuatos regnat luxus, fastus, perfidia, dolus, canitas, assentatio furtum, adulterium, mendacium, scortatio, calumnia, simulatio, dissimulatio: et nunquam prudentia, et beatitas humana meruisse potuit, vt id quod naturae vniuersae communiter accidit, in eo quis priuatam aliquam prae caeteris foelicitatem sibi polliceatur, nisi solo animo aduersa corrigat. Quamobrem Xenophon vitam aulicam priuatam in multis superare, demonstrat Simonidi in libro de Regno.

---

Eberhard von Weyhe, Aulicus Politicus. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/Weyhe_aulicus.xml.
