Latin
AVLICVS., CLII.
Eberhard von Weyhe, Aulicus Politicus 1.151
Unproofread scanNot analysed yet
Consiliarius Legatus et orator quamuis facundia excellere debeat, et nomen quod habet, re comprobare: tamen simplici, nudo a coloribus, figuris, luminibus fermone vti debet: ne deprehendant in legato ingenium nepte ambitiosum, vel linguam circulatricem, vt Paschalius loquitur: Illa enim ratio dicendi personae Principis, cuius nomine mit titur, conuenit. Sermo enim Legati sit sententiarum, et rationum pondere magis, quam elaboratâ dictione illustris: sermo potius quam oratio: sermo tamen purus sit, fucatus molestus est. Hinc vere Demosthenes monebat Legatum non tantum debere afferre verba, sed res ipsas exhibere. Nec tardiloquum nec celerem, nec incitatum. Nec qui leuis in cursi bus impotens tui sis, volote compositum, te iubeo dicere tractim, inquit insignis Philosophus et Orator. -Nec minimo sane discrimine refert, Quo gestu lepores, et quo gallina secetur.