Latin
AVLICVS., CLIX.
Eberhard von Weyhe, Aulicus Politicus 1.158
Unproofread scanNot analysed yet
Iurisconsulti disputant, an aulico tanquam legato oblata pertineant ad aulicum, vel Principem qui ablegauit? Sed consuetudo obtinuit, vt legato relinquatur, nisi ex qualitate doni aliud praesumatur. Auaro frustra praeceptum dabis. Quae tamen de sordibus, et corruptionibus non intelligimus: nullus enim Princeps tam magnus et potens esse debet qui legatos quatere, et corrumpere possit: quod in Thebanorum Legatis commendat Demosthenes. A dono differt Legatiuum quod datur Legato viatici, et impensae nomine. Quod si duobus legatio sit in iuncta, et vnus ex Legatis sit mortuus ante legationem impletam Legatiuum superstiti non accessit, qui solus legationem obiit, ac impleuit: modo non missi sint ad diuersas, et distinctas legationes: nam eo casu is qui solus legationem obiit, duplex salarium consequitur, quia vicem duorum sustinuit. Sumptus Legatis dati proficiscentibus non restituuntur, quamuis in munere Legati recesserint.