# Aulicus Politicus 1.165

Eberhard von Weyhe, Aulicus Politicus, AVLICVS., CLXVI.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eberhard-von-weyhe/aulicus-politicus/1.165
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eberhard-von-weyhe/aulicus-politicus/1.165

Consiliarius prudens aulicus plus mentis quam verborum in sermone relinquat, et cum magnis viris studeat esse breuissimus in re sua tractanda, vti supradictum. Acutum argutum, et ex renatum responsum laudamus: Themistocles dicebat, se duos Deos adferre: Suadam, et vim, qua pecuniam exigeret. At illi ingenio e respondebant: illis quoque adesse Deos magnos, et violentos: Paupertatem, et Desperationem, pecuniam denegantes. Probatur an Legatus quis sit, vel non inquit Bartolus per literas, quas defert Legationum: Tenetur enim ac debet diplomata legationis offerre, et exhibere, quae vulgo Credentias appellant: Errant grauiter, qui etiam ad Principes vicinos notissimos missi credentias negligunt, vel instructionem, si negotium fuerit acerbum proponat id protestatione praemissa, si principi cui proponit aliquo modo obligatus sit.

---

Eberhard von Weyhe, Aulicus Politicus. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/Weyhe_aulicus.xml.
