Latin
AVLICVS., II.
Eberhard von Weyhe, Aulicus Politicus 1.2-2
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc ante omnia statuat, quod sui iuris esse nequeat, contractu vltro citroque celebrato, libertatem vendens: quod nullum proprium locum, vel lubricum habeat, omnia precario teneat: Proprium vero aulicorum sit, ad principis etiam infimi accessum pallere, erubescere, simulare, fugitare, timere, obstupescere, genua flectere, assurgere, manus osculari, et reliqua: nudo capite, stricto frigore non attento, stare: omnias seruiliter, et suppliciter exspectare, sermonem caute formare, ne quid proferas, quod Iupiter probaturus non sit: laudes et vituperia eodem loco ponere: cum paribus perpetua, siue continua inuidia conflictaria: apud proximiores Principi verbis, donis, blanditijs, assentationibus se insinuare: vbique ridiculas fabulas in gratiam eorum qui illis delectantur, recitare, denique durum deuorate et crassum bibere: concoquere, et postremo nihil flagitare, sed parce accepta, verbis augere, et amplificare, semper, et vbique gratias agere.