# Aulicus Politicus 1.221

Eberhard von Weyhe, Aulicus Politicus, AVLICVS., CCXXII.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eberhard-von-weyhe/aulicus-politicus/1.221
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eberhard-von-weyhe/aulicus-politicus/1.221

Aulicus mordaces inuidorum in se sermones lepide et ingeniose repercutere, non magna vehementia refutare, sed subtilitatem facetiis, facetias subtilitate ex sententia Castellionei permutare debet. Vt puta Hispanos asserentes etiam in Hispania fuisse, qui reperissent Indiam, verecunde Columbus derisit, et respondit nihil, sed ouo afferri in triclinium … et mensae imposito, verso ad omnes sermone: age dum inquit, Domini mei, cum quolibet vestrum deposito in coenam pignore certo, neminem eorum qui hic sunt facturum ouo isto, quod ego facturus sum videlicet, vt nullo nixum adminiculo stans et erectum in pedem suopte nutu maneat: periculum fecerunt omnes, neque vlli eorum successit: Sed ipse Columbus ouum altero eius fastigio vel angulo mensae illiso ac leuiter quassato, rectum firmumque constituit, significans id iam omnibus factu facile, postquam ipse primus probasset et Americam inuenisset.

---

Eberhard von Weyhe, Aulicus Politicus. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/Weyhe_aulicus.xml.
