# Aulicus Politicus 1.228

Eberhard von Weyhe, Aulicus Politicus, AVLICVS., CCXXIX.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eberhard-von-weyhe/aulicus-politicus/1.228
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eberhard-von-weyhe/aulicus-politicus/1.228

Nec vlla cautio Aulicis contra lapsum relicta, conditio enim humana non fert summos gradus et honores. Seuerus Imperator audacter affirmabat, non posse vllum malum abs se Plautiano, accidere, qui tamen nihilominus intra annum occisus est omnium hominum ea aetate potentissimus, cunctis statuis ipsius dissipatis. Seianus, quamuis sua culpa idem testatur. Sic Gallus, cum Tiberii conuiua esset, cumque eo amice compotaret, in Senatu damtus est: et Syriacus nullius criminis neque reus neque legitime accusatus, doctrina insignis propter hanc vnam causam, quod Gallum amicum habuisset interfectus: nec flectes illum Tyrannum, etiam si sanguine fleueris.

---

Eberhard von Weyhe, Aulicus Politicus. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/Weyhe_aulicus.xml.
