# Aulicus Politicus 1.233

Eberhard von Weyhe, Aulicus Politicus, AVLICVS., CCXXXIV.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eberhard-von-weyhe/aulicus-politicus/1.233
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eberhard-von-weyhe/aulicus-politicus/1.233

In aulicis illud locum non habet: non licere in bello, vt nec in criminali causa bis peccare: habeat in iis rationem illud: …. Nam post vnum lapsum in aula, soepius aulici felicius resurrexerunt. Exemplo sit tibi ipse Iosephus, Deo moderante ex infelici aulico felicissimus factus. Nec Vlysses fuit tam irato mari, Seneca teste, natus, vt vbique naufragium fecerit. Etenim ad bonas spes pertinax est animus: Et vt idem Seneca ait; Terra marique humana opera cessarent, nisi male cadentia, tentare et tractare libuisset. Vir fugiens et denuo pugnauit. Sicut enim miles cadens alacrior surgit animum iramque sumens: ita aulicus.

---

Eberhard von Weyhe, Aulicus Politicus. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/Weyhe_aulicus.xml.
