# Aulicus Politicus 1.246-251

Eberhard von Weyhe, Aulicus Politicus, 1.246 to 1.251. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eberhard-von-weyhe/aulicus-politicus/1.246
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eberhard-von-weyhe/aulicus-politicus/1.246

Aulico in mutatione Regnorum et recepto nouo Principe obest plurimum nimia tristitia et nimia laetitia. Expedit ergo vultu composito esse, et dum salua fide et decore possis, apposite lachrymas, gaudium quaestus, et obsequia miscere. - - Vidimus exempla ante annos paucos. Aulicus statuat melius esse habere quam expectare feudum, et secundum Accursium: melius vnum tene, tene, quam centum cape, cape, potius igitur sumat pecuniam paratam honesta mente et repente, quam expectantiam, vt vulgo loquuntur, lente. Melius et optabilius est, spectare quam expectare, vel expectantias vel expectatiuas emere imo conducibilius. Aulicus semper sui Principis liberalitatem et vbique praedicare debet exemplo Gothonis Regis Norwegiae et Regis Daniae aulicorum, qui pignore deposito, certamen ineunt, vt tollat, qui re ipsa comprobaret, cuius Regis maior esset munificentia: Hodie tamen et nostris moribus aliud a Regibus donum expectandum sic probi dicerent ac auari. Tilensis vulpecula vicit competitorem, et Rex Daniae Norwegiae Regem. Regis enim Daniae liberalitatem praedicans, brachium armillis praeditum sublimius praeferebat, manum alteram: vt poterat, recondens: rogatus a Rege, quid sinistram absconderet? re spondit, illam verecundari, cum ornata sorore, illa maneret inornata: Rex libertate dicentis delectatus, Ergo inquit, ornetur et illa, aliasque adiecit armillas. Simile exemplum de Equite Marchiaco Robero, soepius audiui, qui oblatam Electoris Augusti Saxoniae imaginem noluit appendere filo, dicens, igno miniosum esse, tam vili filo appendi Electorem. Huius sermonis admonitus Elector, ipsi catenam auream adferri iussit, dicens praestantiorem imaginem Electoris esse, quam vt eo modo gestetur. Aulicus semper famae dare debet, quod ad munus acceptandum vocatus electusque accesserit, etiam inuitus: vel aulicis muneribus efficere poterit, vt qui proximus est Principi, et Principi et relinquis persuadeat, quod optat ille: Castilio vt plenius docet.

---

Eberhard von Weyhe, Aulicus Politicus. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/Weyhe_aulicus.xml.
