Latin
1.262 to 1.272
Eberhard von Weyhe, Aulicus Politicus 1.262-272
Unproofread scanNot analysed yet
Ab vna ad alteram naturam absque requisitis mediis descendere inutile et periculosum est aulico. Improbi aulici ad vanitatem compositi suggerunt Principibus, vt hostes, quos alia ratione tollere non possunt nuptiis propinquorum alliciant, et sic subdola affinitate euertant. Venenum aspidum sub labiis eorum nuptiis dolosis implicabat Saul Dauidem filiam Michol. ipsi in matrimonium collocans. Artificiosa species exprobrandi vitia alicui est in aulis, cum quasi eum excuses, loqueris quem corrigis. Aulicus neminem lingua, nisi necessitas Reipub. exiget, laedere debet. Vt enim inhumanum proximum laedere est indignissimum: sic laedere clam turpissimum, laedere palam impudentissimum apud Reges et Principes iniquissimum et plane impium et periculosissimum. Qui tamen cito mouetur ista iniuria, facit se videre dignum ea: nisi sit enormis. Quanto plus aulicus nititur in sermone, vt sensus penitius abdat, tanto magis in incertum et ambiguum implicatur. Quando prudens aulicus cognoscit, se in offensionem Principis inaduertenter incidisse, nil moretur eum quoquo modo lenire: recondunt enim alte offensas Principes, quas suo tempore multo grauis expromunt, quandoque iniuste. Irae implacabilis aulicae est, vt verba omittat tempus et occasionem grauiter laedendi expectet vindictamque obsignet silentio. Sunt quoque aulis Hemorrhoidem Sycophantae qui iniustus dominorum cupiditatibus adulantur et quorum veneno accensi principes flammas odii concipiunt fiunt cruenti, et furenter crudeles. Preces Principis affinium, vxoris, matris, sororis, filiae et earum personarum, quae in magno pretio sunt, plurimum efficaciae apud ipsum semper habent. Ideo prudens aulicus earum Patrocinium et gratiam honestis meritis quaerat. Sciebat Dauid Ionatham obstrictum iuramento. Si negotiorum et causae consociare aliquem velis aulice, id nulla ratione melius assequi poteris, quam illi tecum commune periculum ostendendo. Aulici sub obtentu consulendi Principem possunt frustrari illos, quibus cum agunto frequens via in bellicis negotiis etiam trita. Aulicus qui sibi odium et inuidiam haberi videt propter fauorem Principis, caueat aemulos: odia enim erunt acriora.