Latin
AVLICVS., CCLXXVII.
Eberhard von Weyhe, Aulicus Politicus 1.276
Unproofread scanNot analysed yet
Aulicus parum fidei tribuat plerisque concionibus funebribus, quas passim diuulgant, tum nugis incertorum historicorum, quibus viuentibus turpiter imponunt et posteritatem foede decipiunt: raro enim fit, vt non plus affectioni et nummis, quam veritati tribuant: Et citius corniculas in Africa quam aliquid solidae veritatis in iis repereris. Puniantur aeque omnes publica Imperii Constitutione: Si aulicus vult bonas horas perdere, potius legat Orlando furioso, Don Qui Xote de la Mancha, Amadiscum, cuius libros tamen flammis tradendis autin Siciliam deportandos putabat Della Noue: et in illis contineri nugas, ineptias, corruptelas, pestes existimat Lipsius.