# Aulicus Politicus 1.284-294

Eberhard von Weyhe, Aulicus Politicus, 1.284 to 1.294. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eberhard-von-weyhe/aulicus-politicus/1.284
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eberhard-von-weyhe/aulicus-politicus/1.284

In aulis soepe quod preces non possunt in lite componenda, minae operantur in principum ministris: sed minas verbo Dei propositas ne negligant suadeo. Populi et multitudinis furor nemini, quamuis illustri et claro aulico parcit, et soepius in eos, qui authoritate pollent, accenditur. Cede itaque furori. Ad magna facinora perpetranda nunquam non tenebrae noctis deliguntur ab aulicis et militibus, Prudenter itaque Homerus Odyss. 12. monebat: Nocti non fidendum. Noctem enim peccatis et fraudibus nubem obiiciunt: et tamen frustra. Psalm 139. v. 6. Aulici ad sedandos tumultus aptissimi sunt ipsi, qui bonis artibus grati in vulgus sunt, qui quidem semper rari, diligenter itaque ex aulicis eligendi. Facile quoque est vilem plebeculam et indoctam concionem linguae volubilitate decipere, quae quicquid non intelligit, admiratur. Aulicus, qui vult compescere seditionem is quam celerrime, iuste tamen tollate medio capita eius, et quidem prompto ingenio ad asperiora. Aulicus, qui populi studium et furorem possidere desiderat, is ante omnia ingenium ciuile et comitatem prae se ferre debet, non tamen affectatam. Absolon infeliciter obseruauit. Muliebres dissensiones soepe inter maritos se proximos accedunt et alienant, negligat itaque aulicus muliebres altercationes. Muliebres aulicae non semper probae sunt. Hieronymo enim teste. Malarum foemina, cum artes sunt, doli, fraudes, venefic a, mala medicamenta. Liuia virum suum nonne interfecit? nonne et aliae? Fornicationum, loenociniorum historiis, facetiis, cantilenis, non sunt incitandae. Quamuis, Homero teste, pauci filij patribus similes sint: tamen non raro euenit, vt clarissimis parentibus geniti, magnos spiritus quasi hereditarie gerant, ac retineant aulici. Aulici boni nouerunt et vsus contra Macchiauellum, ostendit, priuatas sub ditorum discordias, nisi continua Principis vigilantia extinguantur, ipsi et Reipublicae exitium parere. Haud dubie quando sunt res commotae, habetur potior is, qui audacia est magis promptus in aula. Crescit vegetum cor, simul atque difficultas. Audacia honesta, ex sententia Homeri, virum decet. Timor, pudor ac verecundia, aulico peregrino, et Mendico non conducit.

---

Eberhard von Weyhe, Aulicus Politicus. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/Weyhe_aulicus.xml.
