Latin
1.295 to 1.300
Eberhard von Weyhe, Aulicus Politicus 1.295-300
Unproofread scanNot analysed yet
Cum tria sint vincula, quae homines a malefaciendo deterreant, Religio, Pudor et Poena: Vltimum quod legibus imponitur, firmius est coeteris duobus, imprimis in aula. Circumspecte laboret aulicus, vt peritiam morum Principis, cui inseruit, adquirat: et Princeps talem obseruet, eique ne fidat omnia acta Principis probanti: Sed ipse arcana premat. In aula, cuius facta discordant verbis, ei nunquam fidas iuranti: quod enim loquitur, id semper sapiens debet agere, inquit Seneca: Verum enim illud: Quae non facias, dicere, id est, quod es necesse Nec quae facias, dicere, fortis aut modeste est: Verba erubescunt factis deficientibus. Coercendi sunt aulici, etsi concionatores sint, qui viros et foeminas procacibus scriptis et verbis ignominiosis diffamant. Viriliter agit ille, qui omnibus in foedum seruitium et deformem pestilentemque adulationem, meretricem aulicam, lapsis, virtute et constantia solus aduersatur, iniquo aulicorum iudicio et peruersae opimoni. Ethai peregrinus Dauidem in vita et morte sequi volebat. Nouem vbi sunt? QVamuis obtrectatio et liuor in aulis pronis auribus accipiuntur et calumniis omnes congressus et conuiuia et colloquia scatent et foetent, tamen viriliter aulicus ille agat, neque moueatur. Gladiatores ars tuetur, ira denudat. mascule tamen retundat.