Latin
AVLICVS., CCCVII.
Eberhard von Weyhe, Aulicus Politicus 1.306
Unproofread scanNot analysed yet
In aula igitur vnus Clytus praeferendus Sexcentis Aristippis. Adulatoris enim lingua, quae Principem immodicis laudibus onerat, et vitiis virtutum imponit nomina, nocentior est, quam lingua conuiciatoris. Adulantis enim oratio, Seneca teste, efficit vt vera sint con uitia conuiciantis: et conuitio dignus est, qui adulationis veneno deterior factus est. Proprium est laudare Principes in os ac faciem. Adulatores eadem laudant et vituperant quae Domiminus admirantius illos et maximis conferunt quoad formam, ad potentiam, ad sapientiam, ad magnificentiam: Plumas pilos floccos de vestilenis sublegunt. Gestus fingunt ad occursum illorum. Mutant mores vt Polypius: Mores, vestitum incessum, assumant. Cum fortuna cedunt, et eam sequantur: Clamabant Assueri adulatores: iusta est Regis indignatio. Vera adulatio est cum non vere sed ficte nos accommodamus ad alterius voluntatem ac beneplacitum, vt reportemus aliquid gratiae, pecuniae, honorum et in summa, commodi temporarii: Crassa et plumbea est adulatio et rustica: Ait ajo, negat nego, eam etiam simplices obseruant: Sed is est subtilis adulator, qui cum maxime aduletur, tamen eam prae se ferat speciem libertatis, vt possit videri et dici, non adulari, sed potius refragari, Nocentissimum esse genus Iniustitiae, si quis Iniustitiam suam ita tegat vt videri possit Iustus, etc.