# Aulicus Politicus 1.308-316

Eberhard von Weyhe, Aulicus Politicus, 1.308 to 1.316. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eberhard-von-weyhe/aulicus-politicus/1.308
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eberhard-von-weyhe/aulicus-politicus/1.308

Qui probi, qui potentes, qui magni cupiunt esse et haberi aulici, honestate non malitia alios debent superare: boni volunt esse, mali itaque non sint. Nemo malus nisi stultus. Antiquissimum est praeceptum, aulicum neminem offendere debere, in aula enim lenta sunt beneficia et iniuriae praecipites: imo suspiciones laedendi vitet; abeunt enim in offensas, quas omnes si non poterit amolire, publice se excuset. Dignus tamen est excusatione, qui laedit errore inscitiae, in curia et negligentia. QVinque sunt quae turbant aulam et omnem Rempublicam: Falsus iudex in Consistorio. Fraudulentus mercator in foro. Sacerdos auarus in templo. Pulchrum scortum in prostibulo. In aulis Principum adulatio. Abusiones enim seculi perperam Cypriano asscriptae, locum quoque in aulis habent: 1 Sine bonis operibus sapiens et concionator: 2 Sine religione senex. 3 Adolescens sine obedientia. 4 Diues sine Eleemosyna. 5 Foemina sine pudicitia. 6 Dominus sine virtute. 7 Christianus contentiosus. 8 Pauper superbus. 9 Rex iniquus. 10 Episcopus negligens. 11 Plebs sine disciplina. 12 Populus sini lege. Aulicus qui sperat, se breui aliquam dignitatem adepturum, cauere ab superbiae ostentatione, imo humilius se gerere debet: sic enim et illius, a quo dignitatem expectat, gratiam conseruabit, et communem aularum pestem inuidiam effugiet. Qui considerat secum, quam omnis dignitas sit vana et: instabilis, is nihil timebit. Aulicus quando quid a Principe consequi studet, id ita potest vt vnius ipsius Principis neque cuiusdam gratia id beneficium consecutum se fuisse appareat et illi soli acceptum id referat, vt supra. QVod enim bene dicitur repetere non nocet, teste Platone. Qui in petendis pecuniis raro sibi ipsis sciunt imponere modum aulici, et quorum pectora vrit atrox cura, ab aula tanquam auari et puras manus non habentes, remoueantur: Nisi tanquam debitum exigant. Aurum votis omnium, Xene phonte teste, expetitur: Verum non habent sed habentur. Plus est frui posse recte quam posse parare.

---

Eberhard von Weyhe, Aulicus Politicus. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/Weyhe_aulicus.xml.
