Latin
1.336 to 1.342
Eberhard von Weyhe, Aulicus Politicus 1.336-342
Unproofread scanNot analysed yet
Aulici in hac morum corruptione et licentia omnium rerum putant satis esse, si ad negotia Regum, Principum et aliorum ad ferant ingenii dexteritatem, linguarum qualemcunque cognitionem ac callidita tem quaefortasse sufficerent, si nihil differentiae statuendum inter illos seruos qui Comaediis adhibentur agendis: Vnde tot asini in pelle Leonis. Prudens aulicus semper sit in occasionem paratus, sine ea enim virtus languescit et iacet. Celebratur inter septem sapientum apothegmata …Noueris teipsum, quo ad opes, ad corpus, ad animum. Occasiones enim sunt rerum gerendarum materia et ex difficilimis reddunt facilima et impossibilibus possibilia, ex periculosis quieta, ex malis bona. Docebat hoc Esther. Quod si se aulico non obiiecerint, patienter expectet et aduertat ne anticipando se aulicus praecipitet: bene electa, ac prudenter, plerumque aliam generat ex: suppeditar. Aulicus operam dabit vt omnes principes aliquo officio colat, dummodo non sint inimici illius cui necessario inseruit alioquin illis inuisus redditur: et si non omnibus potest obsequium praestare, saltem illos non contemnat, et talem euitet suspicionem: in tot enim humanis mutationibus potestis, qui hodie rerum potitur extingui, et alius, de quo non cogitaris, succedere. Aulicus apprime obsequiosus esse debet, eo enim ipso gratiam hominum coliigit, et collectam retinet. Recte enim Tacitus inquit: Quantoquisque promptior obsequio, tanto citius honoribus et opibus extolletur. Monstrabo itaque aulico amatorium sine medicamento, sine herba, sine vllius veneficae carmine, inquit Seneca: Si vis amari ama. Ad nutum heri seruiendo blandissime fallit. Alea cum exprudentum sententia, res turpis sit, et a sapientiffimis, quibusque semper damnata, quod Ouidius opinatur. Sunt etiam scriptae, quibus alea luditur artes, Hoc est ad vestros non leue crimen auos.