Latin
AVLICVS., XXXVIII.
Eberhard von Weyhe, Aulicus Politicus 1.38
Unproofread scanNot analysed yet
Aulicus etiamsi Dominum habeat morose, et superstitiose iudicantem, et legum legitimos tramites transgredientem, …reprehendentem, …curiam ingrediens, et in consessu videns multos hostili animo erga veritatem et bonos praeditos, et difficiles cum stultis peruersis, infidis deliberationes futuras: tamen magno animo omnia mitigabit, et operam dabit, ne fiant atrociora: Deumque orabit vt animos, et actiones gubernet, et custodiat diuinis oraculis fretus, quae testantur, Respub. et aulas Deo esse curae: emendatione non secuta, discedat, et ita discedat, vt abiens, si voluerit, reuocetur.