# Aulicus Politicus 1.38

Eberhard von Weyhe, Aulicus Politicus, AVLICVS., XXXVIII.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eberhard-von-weyhe/aulicus-politicus/1.38
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eberhard-von-weyhe/aulicus-politicus/1.38

Aulicus etiamsi Dominum habeat morose, et superstitiose iudicantem, et legum legitimos tramites transgredientem, … reprehendentem, … curiam ingrediens, et in consessu videns multos hostili animo erga veritatem et bonos praeditos, et difficiles cum stultis peruersis, infidis deliberationes futuras: tamen magno animo omnia mitigabit, et operam dabit, ne fiant atrociora: Deumque orabit vt animos, et actiones gubernet, et custodiat diuinis oraculis fretus, quae testantur, Respub. et aulas Deo esse curae: emendatione non secuta, discedat, et ita discedat, vt abiens, si voluerit, reuocetur.

---

Eberhard von Weyhe, Aulicus Politicus. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/Weyhe_aulicus.xml.
