# Aulicus Politicus 1.406-415

Eberhard von Weyhe, Aulicus Politicus, 1.406 to 1.415. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eberhard-von-weyhe/aulicus-politicus/1.406
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eberhard-von-weyhe/aulicus-politicus/1.406

Quod Plautus denotat per Epistolam, scilicet aut per nuncium, quasi regem adiri eum aiunt: id maxime prudenti aulico obseruandum. Debet enim Epistola etiam praesentem adire, id est, ex dignitate Principis et vtilitate aulici. Aulicus nihil remittat studij, vt in cursu vitae aulicae auertat Principis de se suspiciones, tumores vulgi et inuidiam. Aulici ne gratiam collectam effundant solent Principem suum ad vitam procul ciuitate amoenis locis degandam impellere, vel in peregrinas regiones ablegare, vt in manibus habeant aditus, et arbitri sint literarum siue libellorum supplicum et vitentadempta salutantium turba inuidiam. Venatio aulica absque canibus. Authoritas aulici valde argetur, si illa, quorum alioquin nulla extant documenta, nouit probare ex annalium memoria, historia vatum que carminibus. Aulicus initium bonae voluntatis et gratiae amittit, si inoportuna hora principem adeatvt supra dictum. Aulico non circumspecto soepe solet esse causa euersionis, si delegerit cultum principi odiosum. Aulicus circumspecte agat, ne accusetur populi vel subditorum fauorem ambiise praeter communem modum. Commodus Caesar capite plecti iussit Cleandrum praesectum militum et sui cubiculi, quod copiam frumenti coegisset, fauorem populi aucupans tempore famis. Aulicus omittat omnia illa, in moribus, in vita, in vestitu, in actionibus omnibus, quo Princeps offenditur. Cornelius Gallus AEgipti Prouinciae praefectus ignominia notacus est, quod se insolentius gessisset, quam par erat, statuas quoque sibi locari passus esset, et Pyramides in altum tolli. Videmus tamen hoc hodie tam stricte non obseruari. Aulicus militum siue equitum manu ad comitatum ne vtatur. Legimus enim Lucilium Capitonem Procuratorem sub Tiberio accusatum a Prouincialibus, quod hac in re vim Praetoris vsurpasset. Ambitiosi itaque hodie Capitanei peregrinantes ad nuptias, ad pompam milites secum ducentes Principes, quasi proprios ministros: stulte agunt. Nulla est maior occasio acquirendae gratiae Principis, quam si aulicus osten derit re ipsa, propria vita sibi principem fuisse chariorem, et vt viuat princeps, ipse maluerit mori.

---

Eberhard von Weyhe, Aulicus Politicus. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/Weyhe_aulicus.xml.
