Latin
AVLICVS., CCCCXXIII.
Eberhard von Weyhe, Aulicus Politicus 1.422
Unproofread scanNot analysed yet
Aulici non debent secreta aliorum rimari, ne dicantur curiosi et audaces, vt supra: Sycophantarum enim natio, anthore Plutarcho, est de tribu et familia curiosorum. Nam et curiosi aliorum infoelicitatem in lucem proferunt, et calumniam frangentem cor sapientis nutrit. Qui res alienas curant opere maximo: Qui omnia se simulant scire, nec quicquam sciunt. Id quod Reginae Rex in aurem dixerit: Sciunt quo Iuno fabulata est cum Ioue: Quaeneque futuraneque sunt facta tamen sciunt.