Latin
AVLICVS., CCCCXXVI.
Eberhard von Weyhe, Aulicus Politicus 1.425
Unproofread scanNot analysed yet
Antiochus ille, qui bis exercitum duxit aduersus Persas, in venatu feram sequens, in casa pauperum didicit: Pontifex ex sermone Sarisbarienfis, Franciscus Galeatius excolloquio variorum sub sordido mercatoris habitu, veritatem: Reges et Principes raro verum audire. Nam studio est prauis aulicis, ne quid audiant nisi blandum auribus, vt supra. Cum tamen miser sit Princeps apud quem vera reticentur. Segnis tamen est apud multos veritatis indagatio, ad ea sepotius, quae in promptu sunt conuertentes, Thucidide icribente.