Latin
1.444 to 1.450
Eberhard von Weyhe, Aulicus Politicus 1.444-450
Unproofread scanNot analysed yet
Nihil in aula Principum periculosius est magnatibus et proceribus, quam calumniatores bonorum: Cum vero calumniae assistant, teste Luciano, ignorantia, suspicio, liuor, insidiae, fraus, principes sapiant et sint circumspecti, ne viri boni, et optime de Repub. meriti ab illa vafra bellua lanientur. Ne prius audieris ambos, ne cernito litem Ambitiosus aulicus, proculdubio est censendus, qui praetextu Regiae dignitatis amplificandae omnia pro animi libidine administrat veteres officiarios etiam probatos absque ratione mutat, alios in eorum locum substituit. Verum proh dolor, aulae plerumque confertae sunt viris, qui propriam non subditorum salutem quaerunt, quiquum sunt semel aspersi aulica fuligine, nullo pudore aut verecundia continentur: sed omnes voces in dominorum nutum emittunt, neque autius aut fidem aspiciunt. Interrogati quo pacto id probent, quia Dominus vult cui non contradicendum, respondent. Qui annunciant tantum, sed non probant, excusatione dignisunt. Aulici, in quorum potestate est Princeps, et ex quorum voluntate gerit omnia, quam diu boni sunt. neque immoderata affectant, bonis consiliis et salutaribus Reipub. innotescere possunt sitimidi et auari sunt, actum est de Repub. Aulici matrimonia oblata a Principe non prudenter recusent, imo semper Principis consensu contrahant: tamen magis honestatem quam gratiam attendentes. Aulicus vacuus aemulatione reliquis in consiliis et actionibus praeferendus est plusque ipsius sentiae tribuendum, quam reliquorum, quorum affectus saepius a recta ratione deflectit, sic Chusai frangebar consilia Achitophel. Aulicus fugiat dignitates, ad quas sine scelere perueniri non potest, non enim sunt felices et diuturnae: inprimis emtae et venditae: Omnia Castor emis, sic fiet vt omnia vendas: inquit Martialis Emerat ille prius, vendere iurepotest: scribit Sanezarius