Latin
AVLICVS., XLV.
Eberhard von Weyhe, Aulicus Politicus 1.45
Unproofread scanNot analysed yet
Tales quamuis sint fugiendi, et illorum consortium vitandum: tamen saepius boni illos et parasitos suo victitantes succo inque fame durantes, donec contingat lautior caena Principibus gratos admittere muneribus ornare, ne noceant, coguntur: Duplices enim dicunt Dios, hos inuocandos vt prosint, illos ne noceant, tacite tamen illis inscribimus illud Plauti in Pseudolo: Homines qui gestant quique auscultant crimina Si meo arbitratu liceat, omnes pendeant Gestatores linguis auditores auribus. Pessimum genus Senecae videbatur, qui verba gestarent: sunt quidam qui vitia gestant.