# Aulicus Politicus 1.451-456

Eberhard von Weyhe, Aulicus Politicus, 1.451 to 1.456. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eberhard-von-weyhe/aulicus-politicus/1.451
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eberhard-von-weyhe/aulicus-politicus/1.451

Aulicus Consiliarius propter euacuationem calicum magnus, potens et diues factus diu consistere non potest, infamat enim Principem et se ipsum: et incidunt Princeps et minister in contemptum vt accidit Tiberio ignominiosissimum praeferenti candidatum quaesturae, nobilissimis ob epotam in conuiuio propinante se vini amphoram. Qua authoritate Flaccus et Piso tenuerunt Syriam et praefecturam potando adquisitam? Vitellius, quo gratiam Agrippinae pararet, consiliis eius se implicauit. Quod obseruent aulici studiose et fugiant. Eadem Agrippina in Barrhum cohortis praetoriae praefectum et Senecam implacabile odium conie cit plus filio ac matri subscribentes, ferociae, Agrippinae obsistentes ille militaribus curis, hic prudentiae et virtutis praeceptis. Contra Baias Agrippinae: filius enim Nero matri struens insidias nihil potuit effi cere, Bajaa uocante matrem ad solemnia quinquatrium simul celebranda. Improbi aulici quacunque arte et pacto possunt, student ne Principis defuncti liberi, quem laeserunt et contumeliis affecerunt, Ducatum absque difficultate adipiscantur, cum vltio ex filiis sit timenda. Remoueantur tales ex aulis principum. LVII. Quod politicus aulicus aggreditur siue pacis siue belli tempore, cultu vultuque quam maxime ad rem expediendam accommodato aggrediatur.

---

Eberhard von Weyhe, Aulicus Politicus. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/Weyhe_aulicus.xml.
