Latin
1.478 to 1.480
Eberhard von Weyhe, Aulicus Politicus 1.478-480
Unproofread scanNot analysed yet
Prudentis aulici est inimici consilia in contrarium vertere, et media quibus vtitur, occupare. Quamuis inimicorum aestus in aulis intelligamus, tamen non semper conducit in ipsum aperire, sed melius ad tempus aliquod dissimulare. Aulici indigna et muliebris est defensio ministri, inprimis in causa religionis, qua culpam in Principis iussionem reiicit: Vt enim ex aula expectat more nonnullorum Academicorum menstruam fidem habentium, quid dobeat credere, ita nihil constanter et sincere aget in reliquis omnibus.