Latin
AVLICVS., CCCCCXV.
Eberhard von Weyhe, Aulicus Politicus 1.514
Unproofread scanNot analysed yet
Praepostere faciunt aulici, qui concionatoribus contra Ecclesiae primitiuae morem disputationes incognitas et inutiles dilectioni, quam toties Saluator noster in culcauit discipulis, praeferentibus astipulantur: Non iubet de praeceptis disputare, sed diligere proximum: Sed si diligitis inquit, me, ipsi mea praecepta seruate. Dilectio namque gloriosior prophetia et reliquis charismatibus supereminentior. Christus enim filiam vocabat subtiles disputationes ignorantem mulierem. Finis enim mandati est caritas ex puro corde, conscientia bona et fide non ficta, a qua non nulli, vt a scopo aberrantes, diuerterunt ad vaniloquentiam. Hinc totus mundus talem coniectionem faciat, vbi disputationum copia et intemperantia, tum persecutionum acerbitas et fides coacta et iuramentis extorta, ibi frigida religio: et deprehendet non Herodem Sacerdotes persequi: sed sacerdotes homines sui ordinis: abutuntur contentionibus non aliter in rebus et ceremoniis diuinis, ac crumenimalgae, in lite humana determinanda processu: part vtraque agit crudelibus maledictis quae tamen inuicem repraehendunt. Vita vana et breuis est moriendi mille figurae. Stultus qui vitae spe tot iniqua facit.