Latin
1.541 to 1.544
Eberhard von Weyhe, Aulicus Politicus 1.541-544
Unproofread scanNot analysed yet
Quod IC. Callistratus respondebat, id cur ad aulicos non transferatur causa nulla est. Aulicos quoslibet in vlteriorem familiaritatem prouinciales non debere admittere cum ex conuersatione aequali contemtus dignitatis nascatur. Aulicus author sit principi, ne disputationes frequentes publicas et altercationes in causa religionis permittat. Nam seruare modum laus est nimiumque mouendo In dubium trahitur religiosa fides. argumentum inscitiae est, inquit Plato, a bonis dissentire. In praesentia Principis et extra consilium aulicus a narrationibus, disputationibus et contentionibus abstineat, nec iudicium vel sententiam de quoquam ferat. De omnibus bene loquatur, maxime de ijs qui principi chari sunt, factum non personam vituperet. Aulicus peruersus scit nihil esse compendiosius quam aqua turbida piscari: videat vt mortuo Principe pupillis relictis, excludat proximioris agnatos quocunque adhibito praetextu, et administrationem accipiat.