Latin
1.554.1 to 1.563
Eberhard von Weyhe, Aulicus Politicus 1.554.1-1.563
Unproofread scanNot analysed yet
In aula, bello, et tota humanavita spes et praemia in ambiguo sunt, certa funera et luctus: vnde eruditissimus et eloquentissimus vir condimentorum aulicorum non expers dixit: Vita quid est hominum nisi spes incerta metusque Haec inter dubii viuimus et morimur. Item. Vita quid est hominum? spes et formido futuri Multum tristitiae laetitiaeque parum. Aulicorum ministrorum mos est apud principem, vt sua quisque facta extollat etiam (vt dicebat eximius quidam politicus vir magni nominis et sum mae eruditionis) in Lepore capto, falso vera aut maiora ve ro miscens. Consuetudo seruitii cum principe exigit, vt etiam pro iniuriis agantur gratia. In aulis magnos progressus non faciet contumelia insolens, et ludibrium ferie nesciens. Patienter itaque hanc vitam et viam conterat, vt supra honeste: si potest: Linguam inprimis mancipiorum contemnas: nam lingua malipars pessima serui. Miserae aulae principum, in quibus nemo probitate et industria neque doctrina certare, sed iter solum ad potentiam et dignitates arripere quilibet conspicitur. Improbi auliri praefecturas et alia ofcia vel bona pecunia ementes rursus emungunt: vel non obtinentes solent iniquam iracundiam flagritiosa perfidia vlcisci: quod nonnullis Theologis quoque infrequens non esse exempla probant. Semper iuuabit aulicum potentes sequi, et vincentis vestigiis insistere, si honeste fieri potest. In honestiorem enim sententiam semper inclinandum: non in vtiliorem. Rarum in aulis axioma. Ab aulico, quae apud principem infami gratia adquiruntur laeta ad praesens male parta, mox in perniciem vertuntur. Aulici debent voluptates proprias et curas exsanitate vel aegritudine Principis vel intendere vel remittere et mortuo principe, non vt Theologus quidam superbus, beate mortuo optimo Principe, Te Deum laudamus canere, sed debito modo deplorare secessum immaturum: sentis. In im probo aulico patefacit auaritiam superbiam ac omnia occulta vitia, felicitas. Mirum itaque non est, quod ad summum euecti nimia felicitate fruentes euertantur.