Latin
AVLICVS., LVIII.
Eberhard von Weyhe, Aulicus Politicus 1.58
Unproofread scanNot analysed yet
Aulicus ne se insinuet in Principis penitiorem familiaritatem, vt eo pacto dominatum affectet et obtineat: eam enim suspitionem non possunt effugere qui solis ac separatis Principibus adsunt. Princeps qui solos cupiunt affectuum et cupiditatum executores, conducunt, felices in hac, miserrimos in futura vita. Factum quod est, nouit Homero teste etiam stultus. Tralatitium scoticum prouerbium, a praestantissimo Barclajo relatum, Tenarrar the Konnigk The narrarde VVidde: Id est. -Quo quis propinquior Regi, Eo propinquior patibulo: si non in hoc tamen in futuro seculo, vel pennatos pedes et alas assumere cogitur mortuo Principe.