Latin
1.587 to 1.597
Eberhard von Weyhe, Aulicus Politicus 1.587-597
Unproofread scanNot analysed yet
Improbi et indocti aulici, vt melioribus et doctioribus viam praecludant, sempiterna memoria dignos ne emergant, quacunque possunt arte premunt, malitia, calumnia et mendaciis, nunc celebrant pro sua libidine bonos et improbos viros, a quibus: bonus optimus venditur princeps. Aulicus et miles inter caetera etiam in eo differunt, quod miles soleat, vt plurimum aperte ac simpliciter simultates exercere, idem habet in ore idem in corde: contra aulicus fingit, simulat, decipit etiam, si occasio patitur. Pacis itaque tempore nudum et merum militem euertet aulicus. Aulicus caute se gerat tam circa offensas acceptas, quam aliis illatas, ab vtroque hominum genere se tectum seruabit. Aulicus ne in anticipitia incidat, sciat in rebus dubijs multos consilium dare, paucos vel nullos partem periculi sumere. In aulis stat in occulto inuidia et auaritia: adulatio et ambitio in aperto. Claudianus. Trudis auaritiam cuius fidissima nutrix Ambitio quae vect bus foribusque potentum excubat: ad inuidiam amoliendam ne tamen descendas advitiorum irritamenta. Inter prudentis aulici numeratur indicia loqui de absentibus principibus semper tanquam essent praesentes: Saepe enim nonnulli sermones inducuntur artificiose de aliquibus principibus vt praebeant occasionem obloquendi. Et prudentis est scire, quemadmodum vnicuique respondeat. Modestia et ignobilitas sunt mali comites in aula, vt et in bellis. Caueat itaque aulicus, ne nimia modestia, quae vulgo frigiditas appellatur, laboret erit enim, ex sententia Taciti, praemiorum expers. Malus est minister regii imperii pudor Homeri est sententia a Platone repetita, Verecundiam viro egeno non conferre. Magnus semper erit aulicus, qui praestat se cunctae vitae officiis aequabilem, opum contemtorem recti peruicacem et constantem aduersus metum. Prudens aulicus nunquam aliquem accuset, vel criminetur, cum dabia in hoc est voluntas principis frustra enim aget, et perniciem sibi adquiret, et non prodest integram vitam peragere et os sordidum habere. Tutus vbique manes si calliditate valebis, Non est simplicitas digna fauore magis.