# Aulicus Politicus 1.598-603

Eberhard von Weyhe, Aulicus Politicus, 1.598 to 1.603. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eberhard-von-weyhe/aulicus-politicus/1.598
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eberhard-von-weyhe/aulicus-politicus/1.598

In sententiis ambiguis quae contra principis prudentis votum profers directoque currunt conuenit quiescere quam vrgere. Si tamen salua existimatione silentio inuoluere iniutias acceptas non poterit, iudicialiter aduersarium prouocet et actionibus experiatur, quam viam vti legitimam nemo improbauit probus. Si tamen in minutis inuidus obtrectauerit, rem omnem diligenter inquirat, consideret, et contemtu potius quam odio se vindicet, iniuriam silentio obsignet, vindictam occasione. Christianus vero obtrectatori ignoscat et in gratiam red eat, odiumque deponat in primis si conduxerit Regi vel principi vel publico bono. Aulae sunt plenae fallacibus amicitiis et occultis insidiis, quae latentin simulatione officij, aut in aliquo necessitudinis vinculo. Inueniuntur enim infiniti qui dicunt: Quid vultis mihi dare, et ego eumvobis tradam. Quam qui dicunt, is innocens est.- Imo infiniti qui ne destituantur honore clamant, si dimittis hunc non es amicus Caesaris. Aulici varia praedandi vocabula adinueniunt in perniciem subditorum, quae admittere fisci vel aerarij causa non debent principes, fiscus enim nunquam male habuir, nisi sub bono principe.

---

Eberhard von Weyhe, Aulicus Politicus. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/Weyhe_aulicus.xml.
