# Aulicus Politicus 1.60

Eberhard von Weyhe, Aulicus Politicus, AVLICVS., LX.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eberhard-von-weyhe/aulicus-politicus/1.60
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eberhard-von-weyhe/aulicus-politicus/1.60

Aulicus consultus et interrogatus, loco et tempore syncere, mascule, grauiter absque timore ad proposita, et non aliena a vocatione respondeat: ad vana futilia et an imos adulatorum oblectatura ne declinet. Altius sit animus in aulico. Dic et saluasti animam. Sed hic aulicus Phenice ratior. Quomodo possim hoc malum facere et peccare in Dominum meum? Sed inanis doctrina, si aulico aditus non conceditur et Principi auris obstruitur ô perniciosa surditas: Qui enim vnum tantum eligunt cui omnia sine exceptione committant: in hunc finem faciunt vt habeant cupiditatum ministrum, per quem iniqua peragant, et nummos colligant: Exempla in Historiis omnium gentium varia imo innumerabilia quod probant.

---

Eberhard von Weyhe, Aulicus Politicus. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/Weyhe_aulicus.xml.
