# Aulicus Politicus 1.609

Eberhard von Weyhe, Aulicus Politicus, AVLICVS., DCX.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eberhard-von-weyhe/aulicus-politicus/1.609
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eberhard-von-weyhe/aulicus-politicus/1.609

Aulicus etiam excellenter in iure versatus ne facile partes Aduocati (alio quin Impp: rescriptis nobilissimas et amplissimas) assumat his moribus, propter authoritatem et dignitatem conseruandam, tum propter fauorem multorum retinendum. Cum illa pestis Europae caninum illud studium propter abusum concessum latrocinium vocetur: et nulla causa sit tam sordida, tam iniusta, tam vulnerata, imo nefanda, impia, scabie, lepra et omni vitiorum genere deprauata, quae non habeat emunctores nummorum, egregios patronos et defensores plerumque adulatores, ambitiosos auaros, et idcirco quandoque expulsos. Fugiat nomen et rem, cum mercenariorum more hodie conducantur annuatim paucis nummis ad Iurisprudentiam nullo pretio nummario aestimandam, tractandam, imo constuprandam: apud Graecos et Romanos sordidum et inhonestum fuit ex patrocinio quaestum facere, Plutarcho teste. Claudius et Nero honestum quaestum statuerunt. Insuper recte Imperator Iustinianus constituit, nequis audeat in vno eodemque temporetam aduocatione vti quam Consiliarij cuiusquam magistratus, quibus Respublica gerenda committitur, curam arripere: Cum satis abunde sufficiat vel per aduocationem causis perfectissime patrocinari, vel assessoris officio fungi, ne cum ad vtrumque festinat, neutrum bene peragat: Sed fi aduocatus esse maluerit, hoc cum debita solertia implere possit: vel si assessionem elegerit, in ea videlicet permaneat. Absurdum enim est, si promiscuis actionibus, vt alibi Imperator loquitur. rerum turbentur officia, et alii creditum, alius subtrahat.

---

Eberhard von Weyhe, Aulicus Politicus. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/Weyhe_aulicus.xml.
