Latin
AVLICVS., LXXIX.
Eberhard von Weyhe, Aulicus Politicus 1.79
Unproofread scanNot analysed yet
Curam potius habeat cum Salomone, de bono nomine: hoc enim magis manebit, quam magni thesauri et pretiosi: pretiosa pecunia, quae vsu largiendi desinit possideri. Ah miser est, qui quaerit opes famamque relinquit Quaeris opes aliis, postuma fama tua est. Aulicis et Principibus, praecipua rerum, ad famam dirigenda esse, Tacitus censet. Sed vix reperies inter aulicos Pharisaeum, dicentem: Non sum sicuti coeteri homines.