# Aulicus Politicus 1.80

Eberhard von Weyhe, Aulicus Politicus, AVLICVS., LXXX.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eberhard-von-weyhe/aulicus-politicus/1.80
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eberhard-von-weyhe/aulicus-politicus/1.80

Consiliarii improbum foenus, et improbas artes exercentes, supraque vsuras annuas, pro nuda numeratione honoraria, margaritas catenas et similia loco pecuniae, petentes: multas labes, et corruptiones invehunt, in regiones: Remoueantur, priuentur dignitate et officio: laedunt non tantum proximum, sed scandalum praebent subditis, et authoritatem Principis euertunt: volunt esse quod non sunt. Boni viri. Ergo. Neglige praesentes fructus, consule famae Mortale est corpus fama perennis erit.

---

Eberhard von Weyhe, Aulicus Politicus. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/Weyhe_aulicus.xml.
