Latin
AVLICVS., LXXXIII.
Eberhard von Weyhe, Aulicus Politicus 1.83.1
Unproofread scanNot analysed yet
Aulici consilia, debent esse vera, fidelia, amica, honesta, accommodata, profecta, non ab affectu et perturbatione aliqua: Consilium tamen misericors venia dignum esse solet, non etiam necessitudinis aut familiaritatis gratia datum. Et verum consilium dare, est eorum, quae inter homines sunt, diuinissimum. Qui tamen consiliarii, in improuisa mala incidunt, digni sunt commiseratione, qui vero in apertum crimen se conijciunt, exprobationib. et maledictis incessuntur. Aristides consilium Themistoclis vtile noluerit probare honestum simul requirens. Achitophelis consilium erat Absoloni vtile, sed non honestum. struunt Epati suo malum qui alteri malum.