Latin
AVLICVS., LXXXVIII.
Eberhard von Weyhe, Aulicus Politicus 1.87
Unproofread scanNot analysed yet
Quamuis stultissima Consilia, etiam in aulis ad tempus, felicem sortiantur exitum: tamen prudens aulicus, nihil temere, nihil inconsiderate agere, sed vnaquaque in re, rationum pondera et momenta pensiculare, quidque rerum, locorum, personarum, temporum proprietas et varietas postulat, ad amussim diiudicare debet. Polybio enim disserente, illi, qui circa res gerendas versantur, omni prorsus commoditate carent, nisi et loci, et temporis, et causarum, et occasionum omnium conditio illis constet.