Latin
ARISTOTEL. V. ETHICOR.
Eberhard von Weyhe, Aulicus Politicus 11
Unproofread scanNot analysed yet
NVllam magnam sapientiam putant esse, nosse quae iusta, quaeque iniusta sint: quia ea de quibus loquuntur leges, intelligere, difficile non est: at ea iusta non sunt, nisi ex consecutione: sed ita demum iusta, si certo quodam modo fiant, et certo quodam modo tribuantur: Id autem operosius est, quam quae salubria sunt nosse. Nam illic quoque mel, et vinum et Elleborum et vstionem et sectionem facile esse nosse: at nosse quomodo haec ad sanitatem adhibenda sint, et cui et quando, ita difficile est vt medicum esse. In eodem loco. Dijs quidem nimium tribui non potest: aliis autem nulla eorum particula vtilis est, vt insanabilibus et malis: imo obsunt omnia: aliis autem vsque ad aliquem modum: idque humanum est.