# Aulicus Politicus 13

Eberhard von Weyhe, Aulicus Politicus, LECTORI SALVTEM E. V. WEIHE.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eberhard-von-weyhe/aulicus-politicus/13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eberhard-von-weyhe/aulicus-politicus/13

POLITICA discursim si tractaueris, et ex alto speculari, quod est … volueris, quamuis nec peritis nec imperitis satisfeceris, hi enim neque recte eligunt, neque probe diiudicant, illi ipsi pro tempore et re in arena nata de iis tanquam non perpetuis disserere norunt, et inde plus nudis thesibus, et theorematibus tribuendum esse multi exercitati existimarint: tamen vt peritorum et imperitorum auiditati satisfiat, theses non theses exemplo Guicciardini, Lottini, et Sansouini praemittere aulicas voluimus, hac cautione praestita, vt caedem exemplis ex historiis petitis stipatae et illustratae, si negotia et vita inducias dederint sequantur, interim iis facultatem et copiam perpendendi istas diligentius, et inspiciendi accuratius relinquimus, quibus hoc facere libuerit, et gratum fuerit, ita tamen, ne cogitationes excitentur impiae, absurdae, et nocentes, neue corumpantur iudicia, vel area veritatis relinquatur, et ne denique omne genus peruersitatis, et profanitatis inducatur. Animaduerto nonnullos in eo nupere desudasse admultas theses meas exempla ex authoribus adducentes: imprimis Iohannem a Cokier: quitamen aulici huius mentionem raro facit, non, nullis excerptis. Author, si et hoc scire aues, saepe in hoc libello ex proposito … et interdum non persequitur eo ordine quo instituit, nec exacte et superstitiose bilem et leges Logicorum obseruat: sunt enim de industria dispersa, ac permixtim instar prati variata theoremata. Rogat itaque ne quis propterea opus incultum fastidiat, quod nemo faciet qui nouit aulica raro ordine bono tractari, et in aula ordinem esse, ordinem non seruare, et magno, viros rem ipsam spectare, non verba captare, quod est ex sententia Pauli IC. calumniari, et solide doctos, arcemque sapientiae tenentes istam curiosam inquisitionem detestari. Clementem Alexand. lib. 1. stromat. Author secutus, dicentem non scripsit audatia, temeritate, vel spe lucri vel studio gloriae sed tantum salute legentium adductus nihilominus tamen non potuit Sycophantarum morsus, aduersus quorum venenum, praesertim in suggestu tanquam loco priuilegiato, et omnia quae in buccam veniunt, libere dicendi, nullum potest … excogitari, effugere. Vos principes soli ab malitiosae inuidiae, et calumniae nubibus ad aeternitatis sudum nos deducere potestis. Quod si nasutissimi theatri possessores putarint, quod parum exploratis viribus argumentum exproposito ad aulam constrictum tractandum susceperim cur non humaniter authorem minime durum admonuerunt: qui expositurus imo immutaturus fuisset: Apud aequiores Iudices Clericos et Laicos magnacum fiducia sub clypeo veritatis causam defendet? Fidei enim et veritati litauit, non adulationi, tibi Lector omnia iudicii quadam lance examinanda imo libranda relinquens, Sublimia et magnifica licet non sint: tamen emptor fricti ciceris aut nucis non probabit.

---

Eberhard von Weyhe, Aulicus Politicus. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/Weyhe_aulicus.xml.
